Denuntiatio pacis nataliciae

Cras, Deo volente, agetur Domini et Salvatoris nostri festus dies natalis gratia plenus.

Quare pax natalicia omnibus pronuntiatur et indicitur nec non unusquisque admonetur, ut non solum hoc festum debita pietate celebret verum etiam omnino quietam et tranquillam vitae degendae rationem observet.

Quam enim pacem qui ruperit sollemniaque natalicia legibus probisve moribus non obsecutus violaverit, sub circumstantiis aggravantibus eam committet poenam, quae lege edictisque separatim de quoque scelere et peccato sanciatur.

Reliquum est, ut totius urbis incolis tempus natalicium gaudiorum plenum exoptetur.

Latine reddidit

Veli-Matti Rissanen